Adeste fideles






1. Adeste, fideles, laeti triumphantes, * venite, venite in Bethlehem. * Natum videte Regem Angelorum.
Refren: Venite, adoremus; * venite, adoremus; * venite, adoremus Dominum.
2. En grege relicto, humiles ad cunas * vocati pastores approperant. * Et nos ovanti gradu festinemus. Ref.
3. Aeterni Parentis splendorem aeternum * velatum
sub carne videbimus. * Deum infantem pannis involutum. Ref.
4. Pro nobis egenum, et foeno cubantem * piis foveamus amplexibus. * Sic nos amantem quis non redamaret? Ref.
5. Qui foeno iacebat panis speciebus, * pro nobis effectus Emmanuel. * Sic nos amantem, quis non redamaret? Ref.





Zaloguj się, aby dodać komentarz!