Veni Creator Spiritus






1. Veni Creator Spiritus, * mentes tuorum visita, * imple superna gratia, * quae tu creasti pectora.
2. Qui diceris Paraclitus, * altissimi donum Dei, * fons vivus, ignis, caritas * et spiritalis unctio.
3. Tu septiformis munere, * dignus paternae dexterae, * Tu rite promissum Patris, * sermone ditans guttura.
4. Accende lumen sensibus, * infunde amorem cordibus, * infirma nostri corporis * virtute firmans perpeti.
5. Hostem repellas longinus, * pacemque dones protinus, * ductore sic te previo, * vitemus omne noxium.
6. Per te sciamus da Patrem, * noscamus atque Filium, * teque utriusque Spiritum * credamus omni tempore.
7. Deo Patri sit gloria * et Filio, qui a mortuis * surrexit, ac Paraclito, * in saeculorum saecula. Amen.





Zaloguj się, aby dodać komentarz!