Rorate caeli






Refren: Rorate caeli desuper et nubes pluant iustum.
1. Ne irascaris, Domine, * ne ultra memineris iniquitatis, * ecce civitas Sancti facta est deserta, * Sion deserta facta est, * Ierusalem desolata est, * domus sanctificationis tuae et gloriae tuae, * ubi laudaverunt te patres nostri. Ref.
2. Peccavimus, et facti sumus tamquam immundus nos * et cecidimus * quasi folium universi, * et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos * abscondisti faciem tuam a nobis, * et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae. Ref.
3. Vide Domine afflictionem populi tui * et mitte quem missurus es, * emitte Agnum dominatorem terrae * de Petra deserti ad montem filiae Sion, * ut auferat ipse iugum captivitatis nostrae. Ref.
4. Consolamini, consolamini, popule meus: * cito veniet salus tua, * quare maerore consumeris, * quia innovavit te dolor? * Salvabo te, noli timere, * ego enim sum Dominus Deus tuus, * Sanctus Israel, Redemptor tuus. Ref.

Śpiewnik Słowa Melodia Opis Format pliku Pobierz
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] - - - txt Pobierz




Zaloguj się, aby dodać komentarz!