Regina caeli laetare





Regina caeli, laetare, alleluia, * quia quem meruisti portare, alleluia, * resurrexit, sicut dixit, alleluia, * ora pro nobis Deum, alleluia.

K.: Gaude et laetare Virgo Maria, alleluia,
W.: Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
K.: Oremus. Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Iesu Christi mundum laetificare dignatus es, † praesta, quaesumus, ut, per eius Genetricem Virginem Mariam, * perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum Dominum nostrum.
W.: Amen.

Śpiewnik Słowa Melodia Opis Format pliku Pobierz
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] - - - txt Pobierz