1. Adoro te devote, latens Deitas, * quae sub his figuris vere latitas; * tibi se cor meum totum subiicit, * quia te contemplans totum deficit.
2. Visus, tactus, gustus in te fallitur, * sed auditu solo tuto creditur; * credo quidquid dixit Dei Filius, * nil hoc verbo veritatis verius.
3. In cruce latebat sola Deitas, * at hic latet simul et humanitas; * ambo tamen credens atque confitens, * peto quod petivit latro paenitens.
4. Plagas, sicut Thomas, non intueor; * Deum tamen meum te confiteor; * fac me tibi semper magis credere, * in te spem habere, te diligere.
5. O memoriale mortis Domini, * Panis vivus, vitam praestans homini; * praesta meae menti de te vivere * et te illi semper dulce sapere.
6. Pie pellicane, Iesu Domine, * me immundum munda tuo sanguine; * cuius una stilla salvum facere, * totum mundum quit ab omni scelere.
7. Iesu, quem velatum nunc aspicio, * oro fiat illud quod tam sitio; * ut te revelata cernens facie, * visu sim beatus tuae gloriae. Amen.
link do wykonania organowego. Może się przyda... https://www.youtube.com/watch?v=uzO2U06ZZxo