Attende Domine






Refren: Attende Domine, * et miserere, * quia peccavimus tibi.
1. Ad te Rex summe, omnium Redemptor, * oculos nostros sublevamus flentes: * exaudi, Christe, supplicantum preces. Ref.
2. Dextera Patris, lapis angularis, * via salutis, ianua caelestis, * ablue nostri maculas delicti. Ref.
3. Rogamus, Deus, tuam maiestatem: * auribus sacris gemitus exaudi: * crimina nostra placidus indulge. Ref.
4. Tibi fatemur crimina admissa: * contrito corde pandimus occulta: * tua, Redemptor, pietas ignoscat. Ref.
5. Innocens captus, nec repugnans ductus, * testibus falsis pro impiis damnatus: * quos redemisti, tu conserva, Christe. Ref.

Śpiewnik Słowa Melodia Opis Format pliku Pobierz
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] - - - txt Pobierz




Zaloguj się, aby dodać komentarz!