Tantum ergo Sacramentum






1. Tantum ergo Sacramentum * veneremur cernui: * et antiquum documentum * novo cedat ritui: * praestet fides supplementum * sensuum defectui.
2. Genitori, Genitoque * laus et iubilatio, * salus, honor, virtus quoque * sit et benedictio: * procedenti ab utroque * compar sit laudatio. Amen.





Zaloguj się, aby dodać komentarz!