Alleluia... O filii et filiae





Refren: Alleluia, alleluia, alleluia!
1. O filii et filiae, * Rex caelestis, Rex gloriae * morte surrexit hodie, * alleluia. Ref.
2. Et mane prima Sabbati, * ad ostium monumenti * accesserunt discipuli, * alleluia. Ref.
3. Et Maria Magdalena, * et Iacobi, et Salome * venerunt corpus ungere, * alleluia. Ref.
4. In albis sedens Angelus * praedixit mulieribus: * in Galilaea est Dominus, * alleluia. Ref.
5. Et Ioannes apostolus * cucurrit Petro citius, * monumento venit prius, * alleluia. Ref.
6. Discipulis adstantibus, * in medio stetit Christus, * dicens: Pax vobis omnibus, * alleluia. Ref.
7. Ut intellexit Didymus * quia surrexerat Iesus, * remansit fere dubius, alleluia. Ref.
8. Vide Thoma, vide latus, * vide pedes, vide manus, * noli esse incredulus, * alleluia. Ref.
9. Quando Thomas Christi latus, * pedes vidit atque manus, * dixit: tu es Deus meus, * alleluia. Ref.
10. Beati qui non viderunt * et firmiter crediderunt, * vitam aeternam habebunt, * alleluia. Ref.
11. In hoc festo sanctissimo * sit laus et iubilatio, * benedicamus Domino, * alleluia. Ref.
12. De quibus nos humillimas * devotas atque debitas * Deo dicamus gratias, * alleluia. Ref.

Śpiewnik Słowa Melodia Opis Format pliku Pobierz
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] - - - txt Pobierz