Te Deum laudamus





Śpiewnik Numer
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] 748

Te Deum laudamus, * te Dominum confitemur. * Te aeternum Patrem * omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, * tibi caeli et universae Potestates, * tibi cherubim et seraphim * incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dominus Deus Sabaoth. * Pleni sunt caeli et terra * maiestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolorum chorus, * te prophetarum laudabilis numerus, * te martyrum candidatus * laudat exercitus.
Te per orbem terrarum * sancta confitetur Ecclesia, * Patrem immensae maiestatis; * venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum. * Tu rex gloriae, Christe. * Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem, * non horruisti Virginis uterum. * Tu, devicto mortis aculeo, * aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, * in gloria Patris. * Iudex crederis esse venturus.

wszyscy się pochylają

Te ergo, quaesumus, tuis famulis subveni, * quos pretioso sanguine redemisti. * Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, * et benedic hereditati tuae. * Et rege eos, * et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te; * et laudamus nomen tuum in saeculum, * et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto * sine peccato nos custodire. * Miserere nostri, Domine, * miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos, * quemadmodum speravimus in te. * In te, Domine, speravi: * non confundar in aeternum.

Śpiewnik Słowa Melodia Opis Format pliku Pobierz
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] - - - txt Pobierz