Ubi caritas est vera





Śpiewnik Numer
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] 717

Antyfona: Ubi caritas est vera, Deus ibi est.
1. Congregavit nos in unum Christi amor. * Exsultemus, et in ipso iucundemur. * Timeamus, et amemus Deum vivum. * Et ex corde diligamus nos sincero. Ant.
2. Simul ergo cum in unum congregamur. * Ne nos mente dividamur, caveamus. * Cessent iurgia maligna, cessent lites. * Et in medio nostri sit Christus Deus. Ant.
3. Simul quoque cum beatis videamus. * Glorianter vultum tuum, Christe Deus. * Gaudium quod est immensum, atque probum. * Saecula per infinita saeculorum. Amen.

Śpiewnik Słowa Melodia Opis Format pliku Pobierz
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] - - - txt Pobierz