Stabat Mater dolorosa






Śpiewnik Numer
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] 716

1. Stabat Mater dolorosa * iuxta crucem lacrimosa, * dum pendebat Filius.
2. Cuius animam gementem, * contristatam et dolentem * pertransivit gladius.
3. O quam tristis et afflicta * fuit illa benedicta, * Mater Unigeniti!
4. Quae moerebat et dolebat, * pia Mater, dum videbat * nati poenas inclyti.
5. Quis est homo qui non fleret, * Matrem Christi si videret * in tanto supplicio?
6. Quis non posset contristari * Christi Matrem contemplari * dolentem cum Filio?
7. Pro peccatis suae gentis * vidit Iesum in tormentis, * et flagellis subditum.
8. Vidit suum dulcem Natum * moriendo desolatum, * dum emisit spiritum.
9. Eia, Mater, fons amoris * me sentire vim doloris * fac, ut tecum lugeam.
10. Fac, ut ardeat cor meum * in amando Christum Deum * ut sibi complaceam.
11. Sancta Mater, istud agas, * crucifixi fige plagas * cordi meo valide.
12. Tui Nati vulnerati, * tam dignati pro me pati, * poenas mecum divide.
13. Fac me tecum pie flere, * crucifixo condolere, * donec ego vixero.
14. Iuxta Crucem tecum stare, * et me tibi sociare * in planctu desidero.
15. Virgo virginum praeclara, * mihi iam non sis amara, * fac me tecum plangere.
16. Fac, ut portem Christi mortem, * passionis fac consortem, * et plagas recolere.
17. Fac me plagis vulnerari, * fac me Cruce inebriari, * et cruore Filii.
18. Flammis ne urar succensus, * per te, Virgo, sim defensus * in die iudicii.
19. Christe, cum sit hinc exire, * da per Matrem me venire * ad palmam victoriae.
20. Quando corpus morietur, * fac, ut animae donetur * paradisi gloria. Amen.

Śpiewnik Słowa Melodia Opis Format pliku Pobierz
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] - - - txt Pobierz




Zaloguj się, aby dodać komentarz!