Salve, Mater misericordiae






Śpiewnik Numer
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] 736

Refren: Salve, Mater misericordiae, * Mater Dei et Mater veniae, * Mater spei et Mater gratiae, * Mater plena sanctae laetitiae, * o Maria!
1. Salve, decus humani generis, * salve, Virgo dignior ceteris, * quae virgines omnes transgrederis, * et altius sedes in superis, * o Maria! Ref.
2. Salve, felix Virgo puerpera, * nam qui sedet in Patris dextera, * caelum regens, terram et aethera, intra tua se clausit viscera, o Maria! Ref.
3. Te creavit Pater ingenitus, * obumbravit te Unigenitus, * fecundavit te Sanctus Spiritus, * tu es facta tota divinitus, * o Maria! Ref.
4. Te creavit Deus mirabilem, * te respexit ancillam humilem, * te quaesivit sponsam amabilem, * tibi numquam fecit consimilem, * o Maria! Ref.
5. Te beatam laudare cupiunt * omnes iusti, sed non sufficiunt; * multas laudes de te concipiunt, * sed in illis prorsus deficiunt, * o Maria! Ref.
6. Esto, Mater, nostrum solatium, * nostrum esto, tu Virgo gaudium; * et nos tandem, post hoc exsilium, * laetos iunge choris caelestium, * o Maria! Ref.

Śpiewnik Słowa Melodia Opis Format pliku Pobierz
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] - - - txt Pobierz




Zaloguj się, aby dodać komentarz!