Creator alme siderum






Śpiewnik Numer
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] 705

1. Creator alme siderum, * aeterna lux credentium, * Iesu, Redemptor omnium, * intende votis supplicum.
2. Qui daemonis ne fraudibus * periret orbis, impetu * amoris actus, languidi * mundi medela factus es.
3. Commune qui mundi nefas * ut expiares, ad crucem * e Virginis sacrario * intacta prodis victima.
4. Cuius potestas gloriae, * nomenque cum primum sonat, * et caelites et inferi * tremente curvantur genu.
5. Te deprecamur, ultimae * magnum diei Iudicem, * armis supernae gratiae * defende nos ab hostibus.
6. Virtus, honor, laus, gloria * Deo Patri cum Filio, * Sancto simul Paraclito, * in saeculorum saecula. Amen.

Śpiewnik Słowa Melodia Opis Format pliku Pobierz
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] - - - txt Pobierz




Zaloguj się, aby dodać komentarz!