Lauda Sion Salvatorem





1. Lauda, Sion, Salvatorem, * lauda ducem et pastorem * in hymnis et canticis.
Quantum potes, tantum aude: * quia maior omni laude * nec laudare sufficis.
2. Laudis thema specialis, * Panis vivus et vitalis * hodie proponitur;
Quem in sacrae mensa coenae * turbae fratrum duodenae * datum non ambigitur.
3. Sit laus plena, sit sonora, * sit iucunda, sit decora * mentis iubilatio.
Dies enim solemnis agitur, * in qua mensae prima recolitur * huius institutio.
4. In hac mensa novi Regis * novum Pascha novae legis * phase vetus terminat.
Vetustatem novitas, * umbram fugat veritas, * noctem lux eliminat.
5. Quod in coena Christus gessit, * faciendum hoc expressit * in sui memoriam.
Docti sacris institutis, * panem, vinum in salutis * consecramus hostiam.
6. Dogma datur christianis, * quod in carnem transit panis * et vinum in sanguinem.
Quod non capis, quod non vides, * animosa firmat fides * praeter rerum ordinem.