Dies irae, dies illa, * solvet saeclum in favilla, * teste David cum Sibylla.
Quantus tremor est futurus, * quando iudex est venturus * cuncta stricte discussurus!
Tuba mirum spargens sonum * per sepulcra regionum, * coget omnes ante thronum.
Mors stupebit, et natura * cum resurget creatura, * iudicanti responsura.
Liber scriptus proferetur, * in quo totum continetur * unde mundus iudicetur.
Iudex ergo cum sedebit, * quidquid latet, apparebit; * nil inultum remanebit.
Quid sum miser tunc dicturus, * quem patronum rogaturus, * cum vix iustus sit securus?
Rex tremendae maiestatis, * qui salvandos salvas gratis, * salva me, fons pietatis.
Recordare, Iesu pie, * quod sum causa tuae viae, * ne me perdas illa die.
Quaerens me, sedisti lassus, * redemisti crucem passus; * tantus labor non sit cassus.
Iuste iudex ultionis, * donum fac remissionis * ante diem rationis.
Ingemisco tamquam reus, * culpa rubet vultus meus; * supplicanti parce, Deus.
Qui Mariam absolvisti * et latronem exaudisti, * mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae, * sed tu, bonus, fac benigne * ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta * et ab haedis me sequestra, * statuens in parte dextra.
Confutatis maledictis, * flammis acribus addictis: * voca me cum benedictis.
Oro supplex et acclinis, * cor contritum quasi cinis, * gere curam mei finis.
Lacrimosa dies illa, * qua resurget ex favilla * iudicandus homo reus:
huic ergo parce, Deus. * Pie Iesu Domine, * dona eis requiem. Amen.