Victimae paschali laudes






Victimae paschali laudes * immolent Christiani.
Agnus redemit oves * Christus innocens Patri * reconciliavit peccatores.
Mors et Vita duello * conflixere mirando, * Dux vitae mortuus, regnat vivus.
Dic nobis, Maria, * quid vidisti in via? * Sepulcrum Christi viventis * et gloriam vidi resurgentis.
Angelicos testes, * sudarium et vestes. * Surrexit Christus spes mea, * praecedet suos in Galilaeam.
Scimus Christum surrexisse * a mortuis vere, * tu nobis, victor Rex, miserere. * Amen. Alleluia.

Śpiewnik Słowa Melodia Opis Format pliku Pobierz
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] - - - txt Pobierz




Zaloguj się, aby dodać komentarz!