Resonet in laudibus






Śpiewnik Numer
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] 711

1. Resonet in laudibus, * cum iucundis plausibus, * Sion cum fidelibus:
Refren: Apparuit quem genuit Maria. * Gaudete, gaudete, Christus natus hodie! * Gaudete, gaudete, ex Maria Virgine.
2. Sion lauda Dominum, * Salvatorem omnium, * Virgo parit Filium. Ref.
3. Pueri concurrite, * nato Regi psallite, * voce pia dicite. Ref.
4. Natus est Emmanuel, * quem praedixit Gabriel * testis est Ezechiel. Ref.
5. Iuda cum cantoribus, * gradere de foribus * et dic cum pastoribus. Ref.
6. Qui regnat in aethere, * venit ovem quaerere, * nolens eam perdere. Ref.
7. Sancta tibi Trinitas, * os omnium gratias * resonet altissimas. Ref.

Śpiewnik Słowa Melodia Opis Format pliku Pobierz
Śpiewnik kościelny [wyd. XLI] - - - txt Pobierz




Zaloguj się, aby dodać komentarz!